ARCHOLEON

ARCHOLEON
ARCHOLEON
apud Capitolin. in Cordiano tertio, c. 33. Fuerunt sub Gordiano Romae elephanti XXX. et II. --- Archoleontes X. Camelopardali X. etc. Quid sit, disceptatur. Egnatius et alii iubatos leones hâc voce denotari volunt, de quibus Plin. l. 8. c. 16. Leonum simul plurium pugnam Romae Princeps dedit Q. Scaevola --- Centum autem iubatorum primus omnium L. Sulla ---- post eum Pompeius M. in Circo DC. ac in iis iubatorum CCC XV. Utut enim iubati sint mares leones omnes, tamen in fortioribus illis (nam duo Leonum genera Plin. habet loc. cit.) iuba maxime notabilis, quia promissior, longôque et simplici villô; atque hi videntur iis hîc intelligl. Palatinus codex Arcoleontes habet, unde mutatâ unicâ literâ scribit Argoleontes Salmas. h. e. albos leanes, quorum mentio in Ep. Alexandri ad Aristotelem: Iam nos vigiliis inquietos quintâ noctis horâ buccina monebat ad quiescendum. Sed affuerunt albi leones taurorum comparandi corporibus, qui cum ingentimurmure concussis cervicibus alti iubis in modum fulminum in nos impetum faciunt exceptique ruunt venabulis. Nempe subalbi istiusmodi leones sunt et vulgaribus minus flavi. Cuiusmodi leonum genus Hebraeis Gap desc: Hebrew laiis dicitur, a robore et audacia: unde λῖς Graecorum. Vide Salmas. Notis ad Capitclm. loc. cit. et Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 1.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • LEO — I. LEO Alabandensis orator, praeter artem de Statibus, composuit Caricorum libros 4. totidemque Lyciacorum, reste Suidâ, qui et scripsisse ait sacrum bellum Phocensium, et Boeotorum. Equidem id negare non ausim, sed tamen fieri poslet, ut eos… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”